THAMUZ

THAMUZ
THAMUZ
idolum memoratum Ezechieli, c. 8. v. 14. Adonis erat, ut Hieronymus interpretatur, Com. in locum, et Epist. ad Paulinum, de institut. Monachi; Hinc Procopius quoque in Esai. c. 18. Ezechielis locum adducens, post θαμμοῦς addit ὅπερ ἐςὶ τὸν Α῎δωνιν. quod est Adonim. Adonis autem Sol fuit, Veneris amasius vere,
quomodocumque hanc sumas sive de Luna, sive de Lucifero, sive de Venere subcaelesti, terrae nempe superficie, uti pluribus ostendit Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 2. c. 4. Idem Osiris fuit Aegyptiorum, in cuius sacris, Adonia Graecis dictis, duo inprimis celebria erant; eius Α᾿φανισμὸς, et Εὕρησις Disparitio et Repertio. Uti igitur, ob mortem eius, dolor ingens et luctus ciebatur,
---- ---- Numquamque satis quaesitus Osiris,
Semper enim perdunt: ---- ----
a feminis praecipue: Sic ingens contra gaudium, ob eundem redditum. Quem ritum etiam Graecos imitatos esse, docet in eund. Prophetam Cyrillus, l. 2. Graeci hinc late festum excogitavêre, ut se cum Venere, propter mortem Adonidis maesta, condolere et lugere; redeunti autem ex Orco et inventum esse dicenti, quem quaesiverat, gratulari, et unâ exsultare simularent. Sic itaque feminae Hebraeorum Idololatricae loc. cit. dicuntur sedisse deflentes Thammuzum. Rationem ritus, ex Sacorum ratione, his verbis illustrat Macrob. Saturnal. l. 1. c. 21. princip. Adonin quoque Solem esse, non dubitabis, inspectâ religio. ne Assyriorum, apud quos Veneris Atergatis et Adonis maxima olim veneratio viguit: quam nunc Phoeniaces tenent. Nam Physici terrae superius hemisphoerium, cuius partem incolimus, Veneris appellatione coluerunt; inferius vero, Proserpinam vocârunt. Ergo apud Assyrios sive Phoenices, lugens linducitur Dea: quod Sol, annuô gressu per 12. signorum ordinem pergens, partem quoque hemisphaerii inferioris ingrditur: quia de duodecim signis Zodiaci sex superiora, sex inferiora censentur: Et cum est in inferioribus, ideoque dies breviores facit, lugere creditur Dea, tamquam Sole raptu mortis temporalis amissô et a Proserpina retentô: Rursumque Adonin redditum Veneri credi volunt; cum Sol, evictis sex signis inferioribus, incipit nostri Circuli lustrare hemisphaerium, cum incr emento luminis et dierum. Ab apro autem tradunt interemptum Adonim, hiemis imaginem in hoc animali fingentes: quod aper hispidus et asper gaudet locis humidis et lutosis, pruinâque contectis. Ergo hiems veluti vulnus est Solis; quae et lucem eius nobis minuit et calorem, etc. Nec obstat praedictis, quod Aegyptii Adonia sua mense Novembri, Iudaei vero idololatrae mense Iuniô ea celebraverint; illi enim Solis a nobis recessum Austrum: hi Septentrionem versus, hôcce sacrorum commentô coluêre. Biblienses vero inprimis atque Alexandtini Adonia ista celebrârunt, idque his ritibus. Cum Biblienses celebratum irent ἀφανισμὸν Α᾿δώνιδις; Alexandrini epistolam, in qua scriptum crat, Adonidem repertum esse, in arca scirpea reposuerunt eamque certis ceremoniis adhibitis, flumini commiserunt biblum deferendam; cuius cives appulsâ arcâ reclusisque literis; nuntiô reperti Numinis laeti, magna gaudii signa edebant. Procopius et Cyrillus ubi supra. Iul. Mar. Firmicus, l. de errore profan. relig. ritum paulo aliter describens, nocturnô tempore, coram Idolo, mulieres planxisse; postea introlatô lumine (quô Solis ad nos reditus mystice signabatur) Sacerdotem, submissâ voce murmurâsse, Θαῤῥεῖτε τῷ θεῷ, ἔςι γὰρ ἡμῖν ἐκ πόνων σωτηρία, Confidite Deo, liberatio enim nobis a doloribus allucet, refert. Vide praeter Auctores laudatos, Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr. l. 4. c. 2. ut et supra in voce Tammuzus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Thamuz — Thamuz, s. Thammuz …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Thamuz — (Tammus, hebr.), im jüd. Kalender der zehnte Monat des bürgerlichen Jahres, der von einer gleichnamigen syrisch phönikischen Gottheit (Ezech. 8,14) den Namen erhielt. Der 17. ist ein jüdischer Fasttag zur Erinnerung an das Eindringen der Römer in …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Thamuz — Superherobox caption=Thamuz, Master of Torture comic color= character name=Thamuz real name= publisher=Image Comics debut= Spawn #150 creators=Todd McFarlane alliance color=red status=Active alliances=Hell, Satan, Mammon previous alliances=… …   Wikipedia

  • Thamuz — Liste des personnages de Spawn Liste alphabétique des personnages du comics Spawn et de ses spin off : Sommaire 1 Armée des Hellspawns 2 Famille Simmons 3 Autres personnages 4 …   Wikipédia en Français

  • Personajes de Spawn — Anexo:Personajes de Spawn Saltar a navegación, búsqueda Contenido 1 Personajes 1.1 Al Simmons/Spawn 1.2 Abdiel 1.3 …   Wikipedia Español

  • Anexo:Personajes de Spawn — Contenido 1 Personajes 1.1 Al Simmons/Spawn 1.2 Angela 1.3 Antonio Twistelli …   Wikipedia Español

  • Mammon (comics) — Mammon Publication information Publisher Image Comics First …   Wikipedia

  • Dark Fortress — Origin Landshut, Germany Genres Black metal Years active 1994–present Labels Century Media Records …   Wikipedia

  • Satan (Image Comics) — Superherobox caption= Satan, Master of Hell comic color= character name=Satan real name=Katie Fitzgerald publisher= Image Comics debut= Spawn #158, #163 creators= Todd McFarlane alliance color= status=Active alliances= Hell, Thamuz, Mammon… …   Wikipedia

  • Jason Wynn — Superherobox caption=Jason Wynn comic color=background:#80ff80 character name=Jason Wynn real name=Jason Broderick Wynn publisher=Image Comics debut= creators=Todd McFarlane alliance color=background:#ffc0c0 status=Unknown, presumed dead.… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”